The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

inter haec bella manente discordia domi consules T. Numicius Priscus A. Verginius facti.

non ultra videbatur latura plebes dilationem agrariae legis, ultimaque vis parabatur, cum Volscos adesse fumo ex incendiis villarum fugaque agrestium cognitum est. ea res maturam iam seditionem ac prope erumpentem repressit.

consules, coacti extemplo ab senatu, ad bellum educta ex urbe iuventute tranquilliorem ceteram plebem fecerunt.

et hostes quidem, nihil aliud quam perfusis vano timore Romanis, citato agmine abeunt;

Numicius Antium adversus Volscos, Verginius contra Aequos profectus. ibi ex insidiis prope magna accepta clade virtus militum rem prolapsam neglegentia consulis restituit.

melius in Volscis imperatum est; fusi primo proelio hostes fugaque in urbem Antium, ut res erant, opulentissimam acti. quam consul oppugnare non ausus Caenonem, aliud oppidum nequaquam tam opulentum, ab Antiatibus cepit.

dum Aequi Volscique Romanos exercitus tenent, Sabini usque ad portas urbis populantes incessere. deinde ipsi paucis post diebus ab duobus exercitibus, utroque per iram consule ingresso

136
in finis, plus cladium, quam intulerant, acceperunt.