Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

extremo anno pacis aliquid fuit, sed, ut semper alias, sollicitae pacis certamine patrum et plebis. irata plebs interesse consularibus comitiis noluit;

per patres clientesque patrum consules creati T. Quinctius Q. Servilius. similem annum priori consules habent, seditiosa initia, bello deinde externo tranquilla.

Sabini Crustuminos campos citato agmine transgressi cum caedes et incendia circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes tamen praedas hominum pecorumque egere.

quos Servilius consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adipisci aequis locis non potuit, populationem adeo effuse fecit, ut nihil bello intactum relinqueret multiplicique capta praeda rediret.

et in Volscis res publica egregie gesta cum ducis militum opera. primum aequo campo signis conlatis pugnatum ingenti caede utrimque, plurimo sanguine.

et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum rettulissent, ni salubri mendacio consul fugere hostes ab cornu altero clamitans concitasset aciem. impetu facto, dum se putant vincere, vicere.

consul metuens, ne nimis instando renovaret certamen, signum receptui dedit.