Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec ira indignatioque ferocem animum ad vexandum saevo imperio exercitum stimulabat. nec ulla vi domari poterat; tantum certamen animis inbiberant.

segniter, otiose, neglegenter, contumaciter omnia agere; nec pudor nec metus coercebat; si citius agi vellet agmen, tardius sedulo incedere; si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam remittere industriam;

praesenti vultus demittere, tacite praetereuntem execrari, ut invictus ille odio plebeio animus interdum moveretur.

omni nequiquam acerbitate prompta nihil iam cum militibus agere, a centurionibus corruptum exercitum dicere, tribunos plebei cavillans interdum et Volerones vocare.

nihil eorum Volsci nesciebant instabantque eo magis sperantes idem certamen animorum adversus Appium habiturum exercitum Romanum, quod adversus Fabium consulem habuisset.