Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. numero etiam additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est.

nominat quoque tribunos, Cn. Siccium, L. Numitorium, M. Duillium, Sp. Icilium, L. Mecilium.

Volscum Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum. vastaverant agros, ut, si qua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet; conpositis deinde rebus castra retro movere.

Ap. Claudius in

132
Volscos missus, Quinctio Aequi provincia evenit. eadem in militia saevitia Appi, quae domi, esse, liberior, quod sine tribuniciis vinculis erat.

odisse plebem plus quam paterno odio: se victum ab ea, se unico consule electo adversus tribuniciam potestatem perlatam legem esse, quam minore conatu, nequaquam tanta patrum spe, priores inpedierint consules.