Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Tuscis crescit audacia; Romanos terror per tota castra trepidos agit, et ad extrema ventum foret, ni legati rapto consulis corpore patefecissent una porta hostibus viam.

ea erumpunt; consternatoque agmine abeuntes in victorem alterum incidunt consulem. ibi iterum caesi fusique passim. victoria egregia parta, tristis tamen duobus tam claris funeribus.

itaque consul decernente senatu triumphum, si exercitus sine imperatore triumphare possit, pro eximia eo bello opera facile passurum respondit; se, familia funesta Q. Fabi fratris morte, re publica ex parte orba, consule altero amisso, publico privatoque deformem luctu lauream non accepturum.

omni acto triumpho depositus triumphus clarior fuit; adeo spreta in gloria interdum cumulatior redit. funera deinde duo deinceps collegae fratrisque ducit, idem in utroque laudator, cum concedendo illis suas laudes ipse

121
maximam partem earum ferret.

neque inmemor eius, quod initio consulatus inbiberat, reconciliandi animos plebis, saucios milites curandos dividit patribus. Fabiis plurimi dati nec alibi maiore cura habiti. inde populares iam esse Fabii nec hoc ulla re nisi salubri rei publicae arte.

igitur non patrum magis quam plebis studiis K. Fabius cum T. Verginio consul factus neque belli neque dilectus neque ullam aliam priorem curam agere, quam ut iam aliqua ex parte inchoata concordiae spe primo quoque tempore cum patribus coalescerent animi plebis.

itaque principio anni censuit, priusquam quisquam agrariae legis auctor tribunus existeret, occuparent patres ipsi suum munus facere, captivum agrum plebi quam maxime aequaliter darent: