Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

proelio ex parte una restituto nihilo segnius in cornu altero Cn. Manlius consul pugnam ciebat, ubi prope similis fortuna est versata.

nam ut altero in cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum consulem Manlium iam velut fusos agentem hostis et inpigre milites secuti sunt et, ut ille gravi vulnere ictus ex acie cessit, interfectum rati gradum rettulere;

cessissentque loco, ni consul alter cum aliquot turmis equitum in partem citato equo advectus, vivere clamitans collegam, se victorem fuso altero cornu adesse, rem inclinatam

120
sustinuisset.

Manlius quoque ad restituendam aciem se ipse coram offert. duorum consulum cognita ora accendunt militum animos. simul et vanior iam erat hostium acies, dum abundante multitudine freti subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda.

in quae haud magno certamine impetu facto, dum praedae magis quam pugnae memores tererent tempus, triarii Romani, qui primam inruptionem sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis, quo loco res essent, conglobati ad praetorium redeunt et sua sponte ipsi proelium renovant.

et Manlius consul revectus in castra ad omnes portas milite opposito hostibus viam clauserat. ea desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam accendit. nam cum incursantes, quacumque exitum ostenderet spes, vano aliquotiens impetu issent, globus iuvenum unus in ipsum consulem insignem armis invadit.

prima excepta a circumstantibus tela; sustineri deinde vis nequit. consul mortifero vulnere ictus cadit, fusique circa omnes.