The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

magna ea manus fuit, neque aliorum magis in Volsco bello virtus atque opera enituit. consul copias contra hostem educit; parvo dirimente intervallo castra ponit.

proxima inde nocte Volsci discordia Romana freti, si qua nocturna transitio proditiove fieri posset, temptant castra. sensere vigiles, excitatus exercitus, signo dato concursum est ad arma;

ita frustra id inceptum Volscis fuit; relicum noctis utrimque quieti datum. postero die prima luce Volsci fossis repletis vallum invadunt.

iamque ab omni parte munimenta vellebantur, cum consul, quamquam cuncti undique, et nexi ante omnes, ut signum daret, clamabant, experiendi animos militum causa parumper moratus, postquam satis apparebat ingens ardor, dato tandem ad erumpendum signo militem avidum certaminis emittit.

primo statim incursu pulsi hostes; fugientibus, quoad insequi pedes potuit, terga caesa; eques usque ad castra pavidos egit. mox ipsa castra legionibus circumdatis, cum Volscos inde etiam pavor expulisset, capta direptaque.

postero die ad Suessam Pometiam, quo confugerant hostes, legionibus ductis, intra paucos dies oppidum capitur, captum praedae datum.

inde paulum recreatus egens miles. consul cum maxima gloria sua

96
victorem exercitum Romam reducit. decedentem Romam Ecetranorum Volscorum legati, rebus suis timentes post Pometiam captam, adeunt. his ex senatus consulto data pax, ager ademptus.

confestim et Sabini Romanos territavere; tumultus enim fuit verius quam bellum. nocte in urbem nuntiatur est exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem amnem pervenisse; ibi passim diripi atque incendi villas.

missus extemplo eo cum omnibus copiis equitum A. Postumius, qui dictator bello Latino fuerat; secutus consul Servilius cum delecta peditum manu.

plerosque palantes eques circumvenit, nec advenienti peditum agmini restitit Sabina legio; fessi cum itinere populatione nocturna, magna pars in villis repleti cibo vinoque, vix fugae quod satis esset virium habuere.

nocte una audito perfectoque bello Sabino postero die in magna iam spe undique partae pacis legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Volsco agro, bellum indicentes.

cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus erat; cuius fama procul iam ab Aricia visi tanto tumultu concivit Romanos, ut nec consuli ordine patres nec pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi capientes dare possent. Ariciam infesto agmine itur,

nec procul inde cum Auruncis signa conlata proelioque uno debellatum est.