Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec temperatum manibus foret, ni propere consules, P. Servilius et Ap. Claudius, ad conprimendam seditionem intervenissent. at in eos multitudo versa ostentare vincula sua deformitatemque aliam.

haec se meritos dicere exprobrantes suam quisque alius alibi militiam; postulare multo minaciter magis quam suppliciter, ut senatum vocarent,

94
curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii circumsistunt.

pauci admodum patrum, quos casus obtulerat, contracti ab consulibus; ceteros metus non curia modo sed etiam foro arcebat, nec agi quicquam per infrequentiam poterat senatus.

vero eludi atque extrahi se multitudo putare, et patrum qui abessent, non casu, non metu, sed inpediendae rei causa abesse, et consules ipsos tergiversari, nec dubie ludibrio esse miserias suas.

iam prope erat, ut ne consulum quidem maiestas coerceret iras hominum, cum incerti, morando an veniendo plus periculi contraherent, tandem in senatum veniunt; frequentique tandem curia non modo inter patres sed ne inter consules quidem ipsos satis conveniebat.

Appius, vehementis ingenii vir, imperio consulari rem agendam censebat: uno aut altero adrepto quieturos alios; Servilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti quam frangi putabat cum tutius facilius esse.

inter haec maior alius terror: Latini equites cum tumultuoso advolant nuntio Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam venire. quae audita — adeo duas ex una civitate discordia fecerat — longe aliter patres ac plebem adfecere.

gaudio plebes, ultores superbiae patrum adesse dicere deos; alius alium confirmare, ne nomina darent: cum omnibus potius quam solos perituros; patres militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos praemia essent.

at vero curia maesta ac trepida ancipiti metu et ab cive et ab hoste Servilium consulem, cui ingenium magis populare erat, orare, ut tantis circumventam terroribus expediret rem publicam.

consul misso senatu in contionem prodit. ibi curae esse patribus ostendit, ut consulatur plebi; ceterum deliberationi de maxima quidem illa, sed tamen parte civitatis metum pro universa re publica intervenisse. nec posse,

cum hostes prope ad portas essent, bello praeverti quicquam, nec, si sit laxamenti aliquid, aut

95
plebi honestum esse, nisi mercede prius accepta arma pro patria non cepisse, aut patribus satis decorum per metum potius quam postmodo voluntate adflictis civium suorum fortunis consuluisse.

contioni deinde edicto addidit fidem, quo edixit, ne quis civem Romanum vinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud consules potestas fieret, neu quis militis, donec in castris esset, bona possideret aut venderet, liberos nepotesve eius moraretur.

hoc proposito edicto et qui aderant nexi, profiteri extemplo nomina, et undique ex tota urbe proripientium se ex private, cum retinendi ius creditori non esset, concursus in forum, ut sacramento dicerent, fieri.