The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

laetitiam utriusque exercitus Romani auxit et ab altera parte feliciter gesta res. uterque ex alterius sententia consul captum oppidum diripiendum militi dedit, exhaustis deinde tectis ignem iniecit; eodemque die Aquilonia

et Cominium deflagravere et consules cum gratulatione mutua legionum suaque castra coniunxere.

in conspectu duorum exercituum et Carvilius suos pro cuiusque merito laudavit donavitque, et Papirius, apud quem multiplex in acie, circa castra, circa urbem fuerat certamen, Sp. Nautium, Sp. Papirium, fratris filium, et quattuor centuriones manipulumque hastatorum armillis aureisque coronis donavit:

Nautium propter expeditionem, qua magni agminis modo terruerat hostes, iuvenem Papirium propter navatam cum equitatu et in proelio operam et nocte, qua fugam infestam Samnitibus ab Aquilonia clam egressis fecit,

centuriones militesque, quia primi portam murumque Aquiloniae ceperant, equites omnes ob insignem multis locis operam corniculis armillisque argenteis donat. inde habitum.

cum iam tempus esset deducendi de Samnio exercitus aut utriusque aut certe alterius,

optimum visum, quo magis fractae res Samnitium essent, eo pertinacius et infestius agere cetera et persequi, ut perdomitum Samnium insequentibus consulibus tradi posset:

quando iam nullus esset

618
hostium exercitus, qui signis conlatis dimicaturus videretur, unum superesse belli genus, urbium oppugnationes, quarum per excidia militem locupletare praeda et hostem pro aris ac focis dimicantem conficere possent.

itaque litteris missis ad senatum populumque Romanum de rebus ab se gestis diversi Papirius ad Saepinum, Carvilius ad Veliam oppugnandam legiones ducunt.