The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

relictis turribus murisque in forum omnes conpulsi paulisper inde temptaverunt extremam pugnae fortunam;

deinde abiectis armis ad undecim milia hominum et quadringenti in fidem consulis venerunt; caesa ad quattuor milia octingenti octoginta. sic ad Cominium, sic ad Aquiloniam gesta res;

in medio inter duas urbes spatio, ubi tertia expectata erat pugna, hostes non inventi. septem milia passuum cum abessent a Cominio, revocati ab suis neutri proelio occurrerunt.

primis ferme tenebris, cum in conspectu iam castra, iam Aquiloniam habuissent, clamor eos utrimque par accidens sustinuit;

deinde regione castrorum, quae incensa ab Romanis erant, flamma late fusa certioris cladis indicio progredi longius prohibuit.

eo ipso loco temere sub armis strati passim inquietum omne tempus noctis expectando timendoque

617
lucem egere.

prima luce incerti, quam in partem intenderent iter, repente in fugam consternantur conspectis equitibus, qui egressos nocte ab oppido Samnites persecuti viderant multitudinem non vallo, non stationibus firmatam.

conspecta et ex muris Aquiloniae ea erat, iamque etiam legionariae cohortes sequebantur. ceterum nec pedes fugientes persequi potuit, et ab equite novissimi agminis ducenti ferme et octoginta interfecti;

arma multa pavidi ac signa militaria duodeviginti reliquere; alio agmine incolumi, ut ex tanta trepidatione, Bovianum perventum est.