The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

sequitur hunc annum et consul insignis, L. Papirius Cursor, qua paterna gloria, qua sua, et bellum ingens victoriaque, quantam de Samnitibus nemo ad eam diem praeter L. Papirium, patrem consulis, pepererat.

et forte eodem conatu apparatuque omni opulentia insignium armorum bellum adornaverant et deorum etiam adhibuerant opes, ritu quodam sacramenti vetusto velut initiatis militibus. dilectu per omne Samnium habito nova lege,

ut, qui iuniorum non convenisset ad imperatorum edictum quique iniussu abisset, eius caput Iovi sacraretur, exercitus omnis Aquiloniam est indictus.

ad quadraginta milia militur,

610
quod roboris in Samnio erat, convenerunt.

ibi mediis fere castris locus est consaeptus cratibus pluteisque et linteis contectus, patens ducentos maxime pedes in omnis pariter partis.

ibi ex libro vetere linteo tecto sacrificatum, sacerdote Ovio Paccio quodam, homine magno natu, qui se id sacrum repetere adfirmabat ex vetusta Samnitium religione, qua quondam usi maiores eorum fuissent, cum adimendae Etruscis Capuae clandestinum cepissent consilium.

sacrificio perfecto per viatorem imperator acciri iubebat nobilissimum quemque genere factisque; singuli introducebantur.

erat cum alius apparatus sacri, qui perfundere religione animum posset, in loco circa omni contecto arae in medio victimaeque circa caesae et circumstantes centuriones strictis gladiis.

admovebatur altaribus magis ut victima quam ut sacri particeps adigebaturque iure iurando, quae visa auditaque in eo loco essett,

non dein iurare cogebant diro quodam carmine in execrationem capitis familiaeque et stirpis conposito, nisi isset in proelium, quo imperatores duxissent, et si aut ipse ex acie fugisset aut, si quem fugientem vidisset, non extemplo occidisset.

id primo quidam abnuentes iuraturos se obtruncati circa altaria sunt, iacentes deinde inter stragem victimarum documento ceteris fuere, ne abnuerent.

primoribus Samnitium ea detestatione obstrictis decem nominati ab imperatore; eis dictum, ut vir virum legerent, donec sedecim milium numerum confecissent. ea legio linteata ab integumento consaepti, in quo sacrata nobilitas erat, appellata est; his arma insignia data et cristatae galeae, ut inter ceteros eminerent. paulo plus viginti milium alius exercitus fuit

nec corporum specie nec gloria belli nec apparatu linteatae legioni dispar. hic hominum numerus, quod roboris erat, ad Aquiloniam consedit.