Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sed, ut in re subita, parum explorato itinere ad iugum perrexit, quod hostes ceperant parte alia adgressi. ita caesa ab tergo legio atque in medio, cum hostis undique urgeret,

595
circumventa.

deletam quoque ibi legionem, ita ut nuntius non superesset,

quidam auctores sunt, nec ante ad consules, qui iam haud procul a Clusio aberant, famam eius cladis perlatam, quam in conspectu fuere Gallorum equites, pectoribus equorum suspensa gestantes capita et lanceis infixa ovantesque moris sui carmine.

sunt, qui fuisse, non Gallos tradant, nec tantum cladis acceptum et circumventis pabulatoribus cum L. Manlio Torquato legato Scipionem propraetorem subsidium e castris tulisse victoresque redintegrato proelio victos esse captivosque eis ac praedam ademptam.

similius vero est a Gallo hoste quam cladem acceptam, quod cum saepe alias, tum eo anno Gallici tumultus praecipuus terror civitatem tenuit.

itaque praeterquam quod ambo consules profecti ad bellum erant cum quattuor legionibus et magno equitatu Romano Campanisque mille equitibus delectis, ad id bellum missis, et sociorum nominisque Latini maiore exercitu quam Romano,

alii duo exercitus procul urbe Etruriae oppositi, unus in Falisco, alter in Vaticano agro. Cn. Fulvius et L. Postumius Megellus propraetores ambo stativa in eis locis habere iussi.

consules ad hostes transgressos Appenninum in agrum Sentinatem pervenerunt. ibi quattuor milium ferme intervallo castra posita.

inter hostes deinde consultationes habitae, atque ita convenit, ne unis castris miscerentur omnes neve in aciem descenderent simul; Galli, Etruscis adiecti.

dies inde dicta pugnae; Samnitibus Gallisque delegata pugna; inter ipsum certamen Etrusci iussi castra Romana oppugnare.

haec consilia turbarunt transfugae Clusini tres, clam nocte ad Fabium consulem transgressi, qui editis hostium consiliis dimissi cum donis, ut subinde, ut quaeque res nova decreta esset, exploratam perferrent.

consules Fulvio, ut ex Falisco, Postumio, ut ex Vaticano agro exercitum ad

596
admoveant summaque vi fines hostium depopulentur, scribunt.

huius populationis fama Etruscos ex agro Sentinate ad suos fines tuendos movit. instare inde consules, ut absentibus iis pugnaretur. per biduum lacessiere proelio hostem;

biduo nihil dignum dictu actum: pauci utrimque cecidere magisque inritati sunt ad iustum certamen animi, quam ad discrimen summa rerum adducta. tertio die descensum in campum omnibus copiis est.

cum instructae acies starent, cerva fugiens lupum e montibus exacta per campos inter duas acies decurrit; inde diversae ferae, cerva ad Gallos, lupus ad Romanos cursum deflexit. lupo data inter ordines via; cervam Galli confixere.

ex antesignanis Romanus miles “illac fuga” inquit “et caedes vertit, ubi sacram Dianae feram iacentem videtis; hinc victor Martius lupus, integer et intactus, gentis nos Martiae et conditoris nostri admonuit.” dextro cornu Galli, sinistro Samnites constiterunt.

adversus Samnites Q. Fabius primam ac tertiam legionem pro dextro cornu, adversus Gallos pro sinistro Decius quintam et sextam instruxit;

secunda et quarta cum L. Volumnio proconsule in Samnio gerebant bellum. primo concursu adeo aequis viribus gesta res est, ut, si adfuissent Etrusci et , aut in acie aut in castris, quocumque se inclinassent, accipienda clades fuerit.