Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

pro se quisque alii aliis dicere consulis se Q. Fabi facere iussu. postero inde die castra mota, et Appius praetor Romam dimissus.

inde nusquam stativa Romanis fuere. negabat utile esse uno loco sedere exercitum; itineribus ac mutatione locorum mobiliorem ac salubriorem esse. fiebant autem itinera, quanta fieri sinebat hiems hauddum exacta.

vere inde primo relicta secunda legione ad Clusium, quod Camars appellabant, praepositoque castris L. Scipione pro praetore Romam ipse ad consultandum de bello rediit,

sive ipse sponte sua, quia bellum ei maius in conspectu erat, quam quantum esse famae crediderat, sive senatus consulto accitus; nam in utrumque auctores sunt.

Ap. Claudio praetore retractum quidam videri volunt, cum in senatu et apud populum, id quod per litteras adsidue fecerat, terrorem belli Etrusci augeret: non suffecturum ducem unum nec exercitum unum adversus quattuor populos;

periculum esse, sive iuncti unum premant sive diversi gerant bellum, ne ad omnia simul obire unus non possit.

duas se ibi legiones Romanas reliquisse, et minus quinque milia peditum equitumque cum Fabio venisse. sibi placere P. Decium consulem primo quoque tempore in Etruriam ad collegam proficisci, L. Volumnio Samnium provinciam dari;

si consul malit in suam provinciam ire, Volumnium in Etruriam ad consulem cum exercitu iusto consulari proficisci.

cum magnam partem moveret oratio praetoris, P. Decium censuisse ferunt, ut omnia integra ac libera Q. Fabio servarentur, vel ipse, si per commodum rei publicae posset, Romam venisset vel aliquem ex legatis misisset,

a quo disceret senatus, quantum in Etruria belli esset quantisque administrandum copiis et quot per duces esset.

594

Fabius, ut Romam rediit, et in senatu et productus ad populum mediam orationem habuit, ut nec augere nec minuere videretur belli famam magisque in altero adsumendo duce aliorum indulgere timori quam suo aut rei publicae periculo consulere.

ceterum si sibi adiutorem belli sociumque imperii darent, quonam modo se oblivisci P. Deci consulis per tot collegia experti posse?

neminem omnium secum coniungi malle; et copiarum satis sibi cum P. Decio et numquam nimium hostium fore; sin collega quid aliud mallet, at sibi L. Volumnium darent adiutorem. omnium rerum arbitrium

et a populo et a senatu et ab ipso collega Fabio permissum est; et cum P. Decius se vel in Samnium vel in Etruriam proficisci paratum esse ostendisset, tanta laetitia ac gratulatio fuit, ut praeciperetur victoria animis triumphusque, non bellum decretum consulibus videretur.

Invenio apud quosdam extemplo consulatu inito profectos in Etruriam Fabium Deciumque sine ulla mentione sortis provinciarum certaminumque inter collegas, quae exposui.

sunt, quibus ne haec certamina exponere satis fuerit, adiecerint et Appi criminationes de Fabio absente ad populum et pertinaciam adversus praesentem consulem praetoris contentionemque aliam inter collegas, tendente Decio, ut suae quisque provinciae sortem tueretur.

constare res incipit ex eo tempore, quo profecti ambo consules ad bellum sunt. ceterum antequam consules in Etruriam pervenirent, Senones Galli multitudine ingenti ad Clusium venerunt, legionem Romanam castraque oppugnaturi. Scipio,

qui castris praeerat, loco adiuvandam paucitatem suorum militum ratus, in collem, qui inter urbem et castra erat, aciem erexit.