Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quid se id aetatis sollicitassent, si alio duce gesturi bellum essent? nimirum adversarium se, non socium imperii legisse sensim exprobrat et invidisse Decium concordibus collegiis tribus.

postremo se tendere nihil ultra, quam ut, si se dignum provincia ducerent, in mitterent: in senatus arbitrio se fuisse et in potestate populi futurum.

P. Decius senatus iniuriam querebatur: quoad potuerint, patres adnisos, ne plebeis aditus ad magnos honores esset; postquam ipsa virtus pervicerit,

ne in ullo genere hominum inhonorata esset, quaeri, quem ad modum inrita sint non suffragia modo populi sed arbitria etiam fortunae et in paucorum potestatem vertantur.

omnis ante se consules sortitos provincias esse; nunc extra sortem Fabio senatum provinciam dare.

si honoris eius causa, ita eum de se deque re publica meritum esse, ut faveat Q. Fabi gloriae, quae modo non sua contumelia splendeat;

cui autem dubium esse, ubi unum bellum sit asperum ac difficile, cum id alteri extra sortem mandetur, quin alter consul pro supervacaneo atque inutili habeatur?

gloriari Fabium rebus in Etruria gestis; velle et P. Decium gloriari, et forsitan, quem ille obrutum ignem reliquerit, ita ut totiens novum ex inproviso incendium darct, eum se extincturum.

postremo se collegae honores praemiaque concessurum verecundia aetatis eius maiestatisque; cum periculum, cum dimicatio proposita sit, neque cedere sua sponte neque cessurum;