Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et, si nihil aliud ex eo

592
certamine tulerit, illud certe laturum, ut, quod populi sit, populus iubeat potius, quam patres gratificentur.

Iovem optimum maximum deosque inmortales se precari, ut ita sortem aequam sibi cum collega dent, si eandem virtutem felicitatemque in bello administrando daturi sint.

certe id et natura aequum et exemplo utile esse et ad famam populi Romani pertinere, eos consules esse, quorum utrolibet duce bellum Etruscum geri recte possit. Fabius nihil aliud precatus populum Romanum,

quam ut, priusquam intro vocarentur ad suffragium tribus, Ap. Claudi praetoris adlatas ex Etruria litteras audirent, comitio abiit. nec minore populi consensu quam senatus provincia Etruria extra sortem Fabio decreta est.

inde ad consulem factus omnium ferme iuniorum, et pro se quisque nomina dabant; tanta cupido erat sub eo duce stipendia faciendi.

qua circumfusus turba “quattuor milia” inquit “peditum et sescentos equites dumtaxat scribere in animo est; hodierno et crastino die qui nomina dederitis, mecum ducam.

maiori mihi curae est, ut omnes locupletes reducam, quam ut multis rem geram militibus.” profectus apto exercitu

et eo plus fiduciae ac spei gerente, quod non desiderata erat, ad oppidum Aharnam, unde procul hostes erant, ad castra Appi praetoris pergit.

paucis citra milibus lignatores ei cum praesidio occurrunt; qui ut lictores praegredi viderunt Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres dis populoque Romano grates agunt, quod eum sibi imperatorem misissent.