The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

magnum ea populatio Campani agri Romae praebuerat;

et per eos forte dies ex Etruria adlatum erat post deductum inde Volumnianum exercitum Etruriam concitam in arma, et Gellium Egnatium, Samnitium ducem, et ad defectionem vocare et Gallos pretio ingenti sollicitare.

his nuntiis senatus conterritus iustitium indici, dilectum omnis generis hominum haberi iussit.

nec ingenui modo aut iuniores sacramento adacti sed seniorum etiam cohortes factae libertinique centuriati. et defendendae urbis consilia agitabantur summaeque rerum praetor P. Sempronius praeerat.

ceterum parte curae

588
exonerarunt senatum L. Volumni consulis litterae, quibus caesos fusosque populatores Campaniae est.

itaque et supplicationes ob rem bene gestam consulis nomine decernunt, et iustitium remittitur, quod fuerat dies duodeviginti, supplicatioque perlaeta

tum de praesidio regionis depopulatae ab Samnitibus agitari coeptum; itaque placuit, ut duae coloniae circa Vescinum et Falernum agrum deducerentur, una ad ostium Liris fluvii,

quae Minturnae appellata, altera in saltum Vescinum Falernum contingentem agrum, ubi Sinope dicitur Graeca urbs fuisse, Sinuessa deinde ab colonis Romanis appellata.

tribunis plebis negotium datum est, ut plebei scito iuberetur P. Sempronius praetor triumviros in ea loca colonis deducendis creare. nec qui nomina darent facile inveniebantur,

quia in stationem se prope perpetuam infestae regionis, non in agros mitti rebantur.

Avertit ab eis curis senatum Etruriae ingravescens bellum et crebrae litterae Appi monentis, ne regionis eius motum neglegerent:

quattuor gentes conferre arma, Etruscos, Samnites, , Gallos; iam castra bifariam facta esse, quia unus locus capere tantam multitudinem non possit.

ob haec — et iam appetebat tempus comitiorum — L. Volumnius consul Romam revocatus; qui priusquam ad suffragium centurias vocaret, in contionem advocato populo multa de magnitudine belli Etrusci disseruit:

iam turn, cum ipse ibi cum collega rem pariter gesserit, fuisse tantum bellum, ut nec duce uno nec exercitu geri potuerit; accessisse postea dici et ingentem exercitum Gallorum.

adversus quattuor populos duces consules illo die deligi meminissent. se, nisi confideret eum consensu populi Romani consulem declaratum iri, qui haud dubie tum primus omnium ductor habeatur, dictatorem fuisse extemplo dicturum.