The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Volumnium magnis itineribus in Samnium redeuntem — iam enim Fabio Decioque prorogati imperii finis aderat — fama de Samnitium exercitu populationibusque Campani agri ad tuendos socios convertit.

ut in Calenum agrum venit, et ipse cernit recentia cladis vestigia, et Caleni narrant tantum iam praedae hostis trahere, ut vix explicare agmen possint:

itaque iam propalam duces loqui, extemplo eundum in Samnium esse, ut relicta ibi praeda in expeditionem redeant nec tam oneratum agmen dimicationi committant. ea quamquam similia veris erant,

certius tamen exploranda ratus dimittit equites, qui vagos praedatores in agris palantes excipiant;

ex quibus inquirendo cognoscit ad Vulturnum flumen sedere hostem, inde tertia vigilia moturum; iter in Samnium esse.

his satis exploratis profectus tanto intervallo ab hostibus consedit, ut nec adventus suus propinquitate nimia nosci posset, et egredientem e castris hostem opprimeret.

aliquanto ante lucem ad castra accessit gnarosque Oscae linguae exploratum, quid agatur, mittit. intermixti hostibus, quod facile erat in nocturna trepidatione, cognoscunt infrequentia armatis signa egressa, praedam praedaeque custodes exire, inmobile agmen et sua quemque molientem nullo inter ullos consensu nec satis certo imperio.

tempus adgrediendi aptissimum visum est, et iam lux adpetebat; itaque signa canere iussit agmenque hostium adgreditur.

Samnites praeda inpediti,

587
infrequentes armati, pars addere gradum ac prae se agere praedam, pars stare incerti, utrum progredi an regredi in castra tutius foret: inter cunctationem opprimuntur; et Romani iam transcenderant vallum, caedesque ac tumultus erat in castris.

Samnitium agmen praeterquam hostili tumultu captivorum etiam repentina defectione turbatum erat, qui partim ipsi soluti vinctos solvebant,

partim arma in sarcinis deligata rapiebant tumultumque proelio ipso terribiliorem intermixti agmini praebebant.

memorandum deinde edidere facinus; nam Statium Minacium ducem adeuntem ordines hortantemque invadunt; dissipatis inde equitibus, qui cum eo aderant, ipsum circumsistunt insidentemque equo captum ad consulem Romanum rapiunt.

revocata eo tumultu prima signa Samnitium, proeliumque iam profligatum integratum est nec diutius sustineri potuit.

caesa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti capti, in eis tribuni militum quattuor, signa militaria triginta, et, quod laetissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem milia et quadringenti, et praeda ingens sociorum; accitique edicto domini ad res suas noscendas recipiendasque praestituta die. quarum rerum non extitit dominus,

militi concessae, coactique vendere praedam, ne alibi quam in armis animum haberent.