Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et Romani exercitus nec pariter ambo ducti nec satis temporis ad instruendum fuit. prius concurrit Volumnius, quam Appius ad hostem perveniret;

itaque fronte inaequali concursum est; et, velut sorte quadam mutante adsuetos inter se hostes, Etrusci Volumnio, Samnites, parumper cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere.

dicitur Appius in medio pugnae discrimine, ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis conspiceretur, ita precatus esse: “Bellona, si hodie nobis victoriam duis, ast ego tibi templum voveo.”

haec precatus, velut instigante dea, et ipse collegae et exercitus virtutem aequavit ducis. et duces imperatoria opera exsecuntur, et milites, ne ab altera parte prius victoria incipiat, adnituntur.

ergo fundunt fugantque hostes, maiorem molem haud facile sustinentes, quam cum qua manus conserere adsueti fuerant.

urgendo cedentes insequendoque effusos conpulere ad castra. ibi interventu Gellii cohortiumque Sabellarum paulisper recruduit pugna. iis quoque mox fusis iam a victoribus castra oppugnabantur;

et cum Volumnius ipse portae signa inferret, Appius Bellonam victricem identidem celebrans accenderet militum animos,

586
per vallum, per fossas inruperunt.