Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inde in Faliscum agrum copiis reductis cum inpedimenta Faleriis cum modico praesidio reliquisset, expedito agmine ad depopulandos hostium fines incedit.

omnia ferro ignique vastantur; praedae undique actae. nec solum modo vastum hosti relictum sed castellis etiam vicisque inlatus ignis; urbibus oppugnandis temperatum, in quas timor Etruscos conpulerat.

Cn. Fulvi consulis clara pugna in Samnio ad Bovianum haudquaquam ambiguae victoriae fuit. Bovianum inde adgressus nec ita multo post Aufidenam vi cepit.

eodem anno Carseolos colonia in agrum Aequiculorum deducta. Fulvius consul de Samnitibus triumphavit.

cum comitia consularia instarent, fama exorta Etruscos Samnitesque ingentes conscribere exercitus:

palam omnibus conciliis vexari principes Etruscorum, quod non Gallos quacumque condicione traxerint

577
ad bellum; increpari magistratus Samnitium, quod exercitum adversus Lucanum hostem conparatum obiecerint Romanis;

itaque suis sociorumque viribus consurgere hostes ad bellum, et haudquaquam pari defungendum esse certamine. terror,