Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quidquid acceperint, accepisse, ne agrum Etruscum vastarent armisque lacesserent cultores;

militaturos tamen se, si utique Etrusci velint, sed nulla alia mercede, quam ut in partem agri accipiantur tandemque aliqua sede certa consistant.

multa de eo concilia populorum Etruriae habita, nec perfici quicquam potuit, non tam quia inminui agrum quam quia accolas sibi quisque adiungere tam efferatae gentis homines horrebat.

ita dimissi Galli pecuniam ingentem sine labore ac periculo partam rettulerunt. Romae terrorem praebuit fama Gallici tumultus ad bellum Etruscum adiecti; eo minus cunctanter foedus ictum cum Picenti populo est.

T. Manlio consuli provincia Etruria sorte evenit; qui vixdum ingressus hostium finis cum exerceretur inter equites, ab rapido cursu circumagendo equo effusus extemplo prope expiravit. tertius ab eo casu dies finis vitae consuli fuit.

quo velut omine belli accepto deos pro se commisisse bellum memorantes Etrusci sustulere animos.

Romae cum desiderio viri incommoditate temporis tristis nuntius fuit; patres ab iubendo dictatore consulis subrogandi comitia ex sententia principum habita deterruerunt.

M. Valerium consulem omnes sententiae centuriaeque dixere, quem senatus dictatorem dici iussurus fuerat. extemplo in Etruriam ad legiones proficisci iussit.

adventus eius conpressit Etruscos adeo, ut nemo extra munimenta egredi auderet timorque ipsorum obsidioni

575
similis esset.

neque illos novus consul vastandis agris urendisque tectis, cum passim non villae solum sed frequentes quoque vici incendiis fumarent, elicere ad certamen potuit.

cum hoc segnius bellum opinione esset, alterius belli, quod multis in vicem cladibus haud inmerito terribile erat, fama Picentium, novorum sociorum, indicio exorta est: Samnites arma et spectare seque ab iis sollicitatos esse.

Picentibus gratiae actae et magna pars curae patribus ab Etruria in Samnites versa est.

caritas etiam annonae sollicitam civitatem habuit ventumque ad inopiae ultimum foret, ut scripsere, quibus aedilem fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius viri cura, qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis domi in annonae dispensatione praeparando ac convehendo frumento fuisset.

eo anno — nec traditur causa — interregnum initum. interreges fuere Ap. Claudius, dein P. Sulpicius. is comitia consularia habuit; creavit L. Cornelium Scipionem, Cn. Fulvium consules.

huius anni oratores ad novos consules venerunt questum, quia condicionibus perlicere se nequiverint ad societatem armorum, Samnites infesto exercitu ingressos fines suos vastare belloque ad bellum cogere.

Lucano populo satis superque erratum quondam, nunc ita obstinatos animos esse, ut omnia ferre ac pati tolerabilius ducant, quam ut umquam postea nomen Romanum violent.

orare patres, ut et Lucanos in fidem accipiant et vim atque iniuriam ab se Samnitium arceant: se, quamquam bello cum Samnitibus suscepto necessaria iam facta adversus Romanos fides sit, tamen obsides dare paratos esse.

Brevis consultatio senatus fuit: ad unum omnes iungendum foedus cum Lucanis resque

576
ab Samnitibus censent.

benigne responsum Lucanis ictumque foedus; fetiales missi, qui Samnitem decedere agro sociorum ac deducere exercitum finibus Lucanis iuberent, quibus obviam missi ab Samnitibus, qui denuntiarent, si quod adissent in Samnio concilium, haud inviolatos abituros.

haec postquam audita sunt Romae, bellum Samnitibus et patres censuerunt et populus iussit. consules inter se provincias partiti sunt: Scipioni Etruria, Fulvio Samnites obvenerunt, diversique ad suum quisque bellum proficiscuntur. Scipioni segne bellum