Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis et fusis eadem fugam inpediit; multique mortales, cum hostem effugissent, in flumine ipso periere; quorum fluitantia arma ad urbem cognita in Tiberi prius paene, quam nuntiari posset, insignem victoriam fecere.

eo proelio praecipua equitum gloria fuit: utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam averterent.

montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere; maxima pars, ut ante dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt.

Tarquinius instandum perterritis ratus, praeda captivisque Romam missis, spoliis hostium — id votum Vulcano erat — ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere;

et quamquam male gesta res erat nec gesturos melius sperare poterant, tamen, quia

45
consulendi res non dabat spatium, iere obviam Sabini tumultuario milite iterumque ibi fusi perditis iam prope rebus pacem petiere.

Collatia et quidquid citra Collatiam agri erat, Sabinis ademptum; Egerius — hic filius erat regis — Collatiae in praesidio relictus. deditosque Collatinos ita accipio eamque deditionis formulam esse;