Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ex eo ira regi mota, eludensque artem, ut ferunt, “agedum” inquit, “divine tu, inaugura, fierine possit, quod nunc ego mente concipio.” cum ille in augurio rem expertus profecto futuram dixisset, “atqui hoc animo agitavi” inquit, “te novacula cotem discissurum; cape haec et perage, quod aves tuae fieri posse portendunt.” tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt.

statua Atti capite velato, quo in loco

44
res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit; cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi eius monumentum.

auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur.

neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit; numero alterum tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent —

posteriores modo sub iisdem nominibus, qui additi erant, appellati sunt , quas nunc, quia geminatae sunt, sex vocant centurias.

hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur. sed praeterquam quod viribus creverat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus missis, qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa iacentem ardentem in flumen conicerent: ventoque iuvante accensa ligna et pleraque, in ratibus, inpacta sublicis cum haererent, pontem incendunt.