Ars Poetica

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.
  2. o maior iuvenum, quamvis et voce paterna
  3. fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
  4. tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
  5. recte concedi: consultus iuris et actor
  6. causarum mediocris abest virtute diserti
  7. Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,
  8. sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis
  9. non homines, non Di, non concessere columnae.
  10. ut gratas inter mensas symphonia discors
  11. et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver
  12. offendunt, poterat duci quia cena sine istis:
  13. sic animis natum inventumque poema iuvandis,
  14. si paulum summo decessit, vergit ad imum.
  15. ludere qui nescit, campestribus abstinet armis
  16. indoctusque pilae discive trochive quiescit,