Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. non agimur tumidis velis Aquilone secundo:
  2. non tamen adversis aetatem ducimus Austris,
  3. viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re [*]()
  4. extremi primorum, extremis usque priores.
  5. Non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto
  6. cum vitio fugere [*]()? caret tibi pectus inani
  7. ambitione? caret mortis formidine et ira?
  8. somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
  9. nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
  10. natalis grate numeras? ignoscis amicis?
  11. lenior et melior fis [*]() accedente senecta?
  12. quid te exempta iuvat [*]() spinis de pluribus una?
  13. vivere si recte nescis, decede peritis,
  14. lusisti satis, edisti satis atque bibisti:
  15. tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
  16. rideat et pulset lasciva decentius [*]() aetas.