Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. dives et importunus ad umbram lucis ab ortu
  2. silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
  3. scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
  4. naturae deus humanae, mortalis in unum
  5. quodque caput, voltu mutabilis, albus et ater.
  6. utar et ex modico, quantum res poscet, acervo
  7. tollam, nec metuam quid de me iudicet heres,
  8. quod non plura datis invenerit; et tamen idem
  9. scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
  10. p.490
  11. discrepet et quantum discordet parcus avaro.
  12. distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum
  13. invitus facias neque plura parare labores,
  14. ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
  15. exiguo gratoque fruaris tempore raptim,
  16. pauperies immunda domus [*]() procul absit [*](): ego, utrum
  17. nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.