Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. sub noctem gelidam lignis calefactat aënum;
  2. sed vocat usque suum, qua [*]() populus adsita certis
  3. limitibus vicina refugit [*]() iurgia; tamquam
  4. sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae
  5. nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
  6. permutet dominos et cedat in altera iura.
  7. sic [*]() quia perpetuus nulli datur usus, et heres
  8. heredem alterius [*]() velut unda supervenit undam,
  9. quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris
  10. saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus
  11. grandia cum parvis, non exorabilis auro?
  12. Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
  13. argentum, vestes Gaetulo murice tinctas
  14. sunt qui non habeant, est qui non curat habere,
  15. cur alter fratrum cessare et ludere et ungui
  16. praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter