Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Flore, bono claraque fidelis amice Neroni,
  2. si quis forte velit puerum tibi vendere natum
  3. Tibure vel Gabiis, et tecum sic agat: “hic et
  4. candidus et talos a vertice pulcher ad imos
  5. fiet eritque tuus nummorum milibus octo,
  6. verna ministeriis ad nutus aptus erilis,
  7. litterulis Graecis imbutus, idoneus arti
  8. cuilibet; argilla quidvis [*]() imitaberis [*]() uda;
  9. quin etiam canet indoctum sed dulce bibenti.
  10. multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo
  11. laudat venalis qui volt extrudere [*]() merces,
  12. res urget me nulla; meo sum pauper in aere.
  13. nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me
  14. quivis ferret idem. semel hic cessavit et, ut fit,
  15. in scalis latuit metuens pendentis habenae:
  16. des nummos, excepta nihil te si fuga laedit [*]() :”
  17. ille ferat pretium poenae securus, opinor,
  18. prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex [*]():
  19. p.426
  20. insequens tamen hunc et lite moraris iniqua?
  21. dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi