Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. si posset centum scaenae praebere rogatus,
  2. qui possum tot? ait; “tamen et quaeram et quot habebo
  3. mittam:” post paulo scribit sibi milia quinque
  4. esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis,
  5. exilis domus est, ubi non et multa supersunt
  6. et dominum fallunt et prosunt furibus. ergo
  7. p.290
  8. si res sola potest facere et servare beatum,
  9. hoc primus [*]() repetas opus, hoc postremus omittas.
  10. Si fortunatum species et gratia praestat,
  11. mercemur servum, qui dictet nomina, laevum [*]()
  12. qui fodicet latus et cogat trans pondera [*]() dextram
  13. porrigere: “hic [*]() multum in Fabia valet, ille Velina;
  14. cui libet hic fasces dabit eripietque curule
  15. cui volet importunus ebur.” frater, pater adde:
  16. ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.[*]()
  17. Si bene qui cenat bene vivit, lucet, eamus
  18. quo ducit gula; piscemur, venemur, ut olim
  19. Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos
  20. differtum transire [*]() forum populumque [*]() iubebat,
  21. unus ut e multis populo spectante referret