Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. emptum mulus aprum, crudi tumidique lavemur,
  2. quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera
  3. digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei,
  4. cui potior patria [*]() fuit interdicta voluptas.
  5. si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque
  6. nil est iucundum, vivas in amore iocisque?.
  7. Vive, vale! si quid novisti rectius istis,
  8. candidus imperti; si nil,[*]() his utere mecum.
  9. p.292
  1. Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,
  2. Sextilem totum mendax desideror. atque [*]()
  3. si me vivere vis sanum recteque valentem,
  4. quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
  5. Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque [*]()
  6. dissignatorem decorat lictoribus atris,
  7. dum pueris omnis pater et matercula pallet,
  8. officiosaque sedulitas et opella forensis
  9. adducit [*]() febris et testamenta resignat.
  10. quod si bruma nives Albanis illinet agris,
  11. ad mare descendet vates tuus et sibi parcet
  12. contractusque leget; te, dulcis amice, reviset