Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- Haec ego procurare et idoneus imperor et non
- invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa
- corruget naris, ne non et cantharus et lanx
- ostendat tibi te, ne fidos inter amicos
- sit qui dicta foras eliminet, ut [*]() coeat par
- iungaturque pari. Butram tibi Septiciumque,
- et nisi cena prior potiorque puella Sabinum
- detinet, adsumam.[*]() locus est et pluribus umbris:
- sed nimis arta premunt olidae convivia caprae,
- tu quotus esse velis rescribe et rebus omissis
- atria servantem postico falle clientem.
- Nil admirari prope res est una, Numici,
- solaque quae possit facere et servare beatum,
- hunc solem et stellas et decedentia certis
- tempora momentis sunt qui formidine nulla
- imbuti spectent: quid censes munera terrae,
- quid maris extremos Arabas ditantis et Indos,
- ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis,
- quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?
- Qui timet his adversa, fere miratur eodem