Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Si potes Archiacis conviva recumbere lectis
  2. nec modica cenare times holus omne patella,
  3. supremo te sole domi, Torquate, manebo,
  4. vina bibes iterum Tauro diffusa palustris
  5. inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum.
  6. si melius quid habes, arcesse, vel imperium fer.
  7. iamdudum splendet focus et tibi munda supellex,
  8. mitte levis spes et certamina divitiarum
  9. et Moschi causam: cras nato Caesare festus
  10. dat veniam somnumque dies; impune licebit
  11. aestivam [*]() sermone benigno tendere noctem.
  12. Quo mihi fortunam,[*]() si non conceditur uti?
  13. parcus ob heredis curam nimiumque severus
  14. adsidet insano, potare et spargere flores
  15. incipiam, patiarque vel inconsultus haberi.
  16. quid non ebrietas dissignat [*]()? operta recludit,
  17. p.282
  18. spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem,[*]()
  19. sollicitis animis onus eximit, addocet [*]() artes.
  20. fecundi [*]() calices quem non fecere disertum?
  21. contracta quem non in paupertate solutum?