Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. coeperis, aut tineas pasees taciturnus inertis
  2. aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam.
  3. ridebit monitor non exauditus, ut ille
  4. qui male parentem in rupes protrusit [*]() asellum
  5. iratus: quis enim invitum servare laboret?
  6. hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
  7. occupet extremis in vicis balba [*]() senectus.
  8. Cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris,[*]()
  9. me libertino natum patre et in tenui re
  10. maiores pinnas nido extendisse loqueris,
  11. ut quantum generi demas virtutibus addas;
  12. me primis urbis belli placuisse domique,
  13. corporis exigui, praecanum. solibus aptum,
  14. irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
  15. forte meum si quis te percontabitur aevum,
  16. me quater undenos sciat implevisse Decembris,
  17. collegam Lepidum quo duxit [*]() Lollius anno.
  18. p.392
  1. Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
  2. res Italas armis tuteris, moribus ornes,
  3. legibus emendes, in publica commoda peccem,