Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Vertumnum Ianumque, liber, spectare videris,
  2. scilicet ut [*]() prostes Sosiorum pumice mundus.[*]()
  3. odisti clavis et grata sigilla pudico;
  4. paucis ostendi gemis et communia laudas,
  5. non ita nutritus, fuge quo descendere gestis.
  6. non erit emisso reditus tibi. “quid miser egi?
  7. quid volui?” dices, ubi quis [*]() te laeserit, et scis
  8. in breve te cogi, cum plenus languet amator.
  9. Quod si non odio peccantis desipit augur,
  10. carus eris Romae, donec te deserat [*]() aetas;
  11. contrectatus ubi manibus sordeseere volgi
  12. coeperis, aut tineas pasees taciturnus inertis
  13. aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam.
  14. ridebit monitor non exauditus, ut ille
  15. qui male parentem in rupes protrusit [*]() asellum
  16. iratus: quis enim invitum servare laboret?
  17. hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
  18. occupet extremis in vicis balba [*]() senectus.
  19. Cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris,[*]()
  20. me libertino natum patre et in tenui re