Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. scurrantis speciem praebere, professus amicum
  2. ut matrona meretrici dispar erit atque
  3. discolor, infido scurrae distabit amicus,
  4. est huic diversum vitio vitium prope maius,
  5. asperitas agrestis et inconcinna gravisque,
  6. quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,
  7. dum volt libertas dici mera veraque virtus,
  8. virtus est medium vitiorum et utrimque [*]() reductum.
  9. alter in obsequium plus aequo pronus et imi
  10. derisor lecti sic nutum divitis horret,
  11. sic iterat voces et verba cadentia tollit,
  12. ut puerum saevo credas dictata magistro
  13. reddere vel partis mimum tractare secundas.
  14. alter rixatur [*]() de lana saepe caprina, [*]()
  15. propugnat nugis armatus: “scilicet, ut non
  16. sit mihi prima fides, et vere quod placet ut non
  17. acriter elatrem! pretium aetas altera sordet.”
  18. p.370
  19. ambigitur quid enim? Castor sciat an Dolichos [*]() plus;
  20. Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.
  21. Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,