Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. hic subit et perfert, aut virtus nomen inane est,
  2. aut decus et pretium recte petit experiens vir.
  3. Coram rege sua [*]() de paupertate tacentes
  4. plus poscente ferent [*](): distat, sumasne pudenter
  5. an rapias; atqui rerum caput hoc erat, hic fons.
  6. “indotata mihi soror est, paupercula mater,
  7. et fundus nec vendibilis nec pascere firmus,”
  8. qui dicit, clamat, victum date! succinit alter,
  9. et mihi! dividuo findetur munere quadra,
  10. sed tacitus pasci si posset corvus, haberet
  11. plus dapis et rixae multo minus invidiaeque.
  12. Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum
  13. qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres,
  14. aut cistam effractam et subducta viatica plorat,
  15. nota refert meretricis acumina, saepe catellam,
  16. saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox
  17. nulla fides damnis verisque doloribus adsit,
  18. nec semel irrisus triviis attollere curat
  19. fracto crure planum, licet illi plurima manet
  20. lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim: