Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si
  2. caecus iter monstrare velit; tamen aspice si quid
  3. et nos, quod cures proprium fecisse, loquantur.
  4. Si te grata quies et primam somnus in horam
  5. delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,
  6. si laedit [*]() caupona, Ferentinum ire iubebo,
  7. nam neque divitibus contingunt gaudia solis,
  8. nec vixit male, qui natus moriensque fefellit.
  9. si prodesse tuis pauloque benignius ipsum
  10. te tractare voles, accedes siccus ad unctum.[*]()
  11. “Si pranderet holus patienter, regibus uti
  12. nollet Aristippus.” “si sciret regibus uti,
  13. fastidiret holus qui me notat.” utrius horum
  14. verba probes et facta doce, vel iunior audi
  15. cur sit Aristippi potior sententia, namque
  16. mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
  17. p.362
  18. “scurror ego ipse mihi, populo tu; rectius [*]() hoc et
  19. splendidius multo est. equus ut me portet, alat rex,
  20. officium facio; tu poscis vilia, verum [*]()
  21. dante minor, quamvis fers te nullius egentem.”