Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. rector Thebarum, quid me perferre patique
  2. indignum coges?” Adimam bona. “Nempe pecus, rem,
  3. lectos, argentum: tollas licet.” “In manicis ot
  4. compedibus saevo te sub custode tenebo.”
  5. Ipse deus, simul atque volam, me solvet. opinor,
  6. hoc sentit moriar. mors ultima linea rerum est.[*]()
  7. p.358
  1. Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis,
  2. quo tandem pacto deceat maioribus uti,
  3. disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si
  4. caecus iter monstrare velit; tamen aspice si quid
  5. et nos, quod cures proprium fecisse, loquantur.
  6. Si te grata quies et primam somnus in horam
  7. delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,
  8. si laedit [*]() caupona, Ferentinum ire iubebo,
  9. nam neque divitibus contingunt gaudia solis,
  10. nec vixit male, qui natus moriensque fefellit.
  11. si prodesse tuis pauloque benignius ipsum
  12. te tractare voles, accedes siccus ad unctum.[*]()
  13. “Si pranderet holus patienter, regibus uti
  14. nollet Aristippus.” “si sciret regibus uti,