Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- Qui melior servo, qui [*]() liberior sit avarus,
- in triviis fixum cum se demittit [*]() ob assem,
- non video; nam qui cupiet, metuet quoque; porro,
- qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam,
- perdidit arma, locum Virtutis deseruit, qui
- semper in augenda festinat et obruitur re.
- vendere cum possis captivum, occidere noli;
- serviet utiliter; sine pascat durus aretque,
- naviget ac mediis hiemet mercator in undis,
- annonae prosit, portet frumenta penusque.
- Vir bonus et sapiens audebit dicere: “Pentheu,
- rector Thebarum, quid me perferre patique
- indignum coges?” Adimam bona. “Nempe pecus, rem,
- lectos, argentum: tollas licet.” “In manicis ot
- compedibus saevo te sub custode tenebo.”
- Ipse deus, simul atque volam, me solvet. opinor,
- hoc sentit moriar. mors ultima linea rerum est.[*]()
p.356
p.358
- Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis,
- quo tandem pacto deceat maioribus uti,
- disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si