Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- detulerit fasces indigno, detrahet [*]() idem.
- pone, meum est inquit: pono tristisque recedo.
- idem si clamet furem, neget esse pudicum,
- contendat laqueo collum pressisse paternum,
- mordear opprobriis falsis mutemque colores?
- falsus honor iuvat et mendax infamia terret
- quem nisi mendosum et medicandum [*]()? Vir bonus est quis?
- “qui consulta patrum, qui leges imaque servat,
- quo multae magnaeque secantur iudice lites,
- quo res sponsore [*]() et quo causae teste tenentur.”
- sed videt hunc omnis domus et vicinia tota
- introrsum [*]() turpem, speciosum pelle decora.
- nec furtum feci nec fugi, si mihi dicat [*]()
- servus, habes pretium, loris non ureris, aio.
- non hominem occidi:non pasces in cruce corvos.
- sum bonus et frugi : renuit negitatque [*]() Sabellus.
- cautus enim metuit foveam lupus accipiterque
- suspectos [*]() laqueos et opertum miluus hamum,
- oderunt peccare boni virtutis amore,
- tu nihil admittes in te formidine poenae:
p.354