Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
  2. quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias
  3. Musa supervacuas Antonius, et tamen illis
  4. me facit invisum, gelida cum perluor unda
  5. per medium frigus, sane murteta relinqui
  6. dictaque cessantem nervis elidere morbum
  7. sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris,
  8. qui caput et stomachum supponere fontibus audent
  9. Clusinis [*]() Gabiosque petunt et frigida rura.
  10. mutandus locus est et deversoria [*]() nota
  11. praeteragendus equus, “quo tendis? non mihi Cumas
  12. est iter aut Baias,” laeva stomachosus habena
  13. dicet [*]() eques; sed equi frenato [*]() est auris in ore);
  14. maior utrum populum frumenti copia pascat;
  15. collectosne bibant imbres puteosne perennis
  16. iugis [*]() aquae (nam vina nihil moror illius orae:
  17. rure meo possum quidvis perferre patique;
  18. ad mare cum veni, generosum et lene requiro,
  19. quod curas abigat, quod cum spe divite manet
  20. in venas animumque meum, quod verba ministret,