Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. quod me Lucanae iuvenem commendet [*]() amicae);
  2. p.346
  3. tractus uter pluris lepores, uter educet apros;
  4. utra magis piscis et echinos aequora celent,
  5. pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,
  6. scribere te nobis, tibi nos accredere par est.
  7. Maenius,[*]() ut rebus maternis atque paternis
  8. fortiter absumptis urbanus coepit haberi
  9. scurra vagus, non qui certum praesepe teneret,
  10. impransus non qui civem dinosceret hoste,
  11. quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,[*]()
  12. pernicies et tempestas barathrumque macelli,
  13. quidquid quaesierat, ventri donabat [*]() avaro.
  14. hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil
  15. aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi,
  16. vilis et agninae,[*]() tribus ursis quod satis esset;
  17. scilicet ut ventres lamna candente nepotum
  18. diceret urendos correctus [*]() Bestius. idem,
  19. quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne
  20. verterat [*]() in fumum et cinerem, non hercule miror,
  21. aiebat, “si qui comedunt bona, cum sit obeso