Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Ut proficiscentem docui te saepe diuque,
  2. Augusto reddes signata volumina, Vini,[*]()
  3. si validus, si laetus erit, si denique poscet;
  4. ne studio nostri pecces odiumque libellis
  5. sedulus importes opera vehemente minister.
  6. si te forte meae gravis uret [*]() sarcina chartae,
  7. abicito potius, quam quo perferre iuberis
  8. clitellas ferus impingas, Asinaeque paternum
  9. cognomen vertas in risum et fabula fias.
  10. Viribus uteris per divos, flumina, lamas.
  11. victor propositi simul ac perveneris illuc,
  12. sic positum servabis onus, ne forte sub ala
  13. fasciculum portes librorum ut rusticus agnum,
  14. ut vinosa glomus [*]() furtivae Pyrria lanae,
  15. ut cum pilleolo soleas conviva tribulis.
  16. neu [*]() volgo narres te sudavisse ferendo
  17. carmina, quae possint oculos aurisque morari
  18. Caesaris, oratus multa prece, nitere porro,
  19. vade; vale; cave ne titubes mandataque frangas.