Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. vel quia cuncta putas una virtute minora.
  2. Miramur, si Democriti pecus edit agellos
  3. cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox;
  4. cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri
  5. nil parvum sapias et adhuc sublimia cures:
  6. quae mare compescant causae, quid temperet [*]() annum,
  7. stellae sponte sua iussaene vagentur et errent,
  8. quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,
  9. quid velit et possit rerum concordia discors,
  10. Empedocles an Stertinium deliret acumen.
  11. Verum seu piscis seu porrum et caepe trucidas,
  12. p.330
  13. utere Pompeio Grospho et, si quid petet, ultro
  14. defer; nil Grosphus nisi verum orabit et aequum,
  15. vilis amicorum est annona, bonis ubi quid deest.
  16. Ne tamen ignores, quo sit Romana loco res,
  17. Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis
  18. Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates
  19. Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges
  20. Italiae pleno defudit [*]() Copia cornu.