Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.”
  2. Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono;
  3. quid verum atque decens curo et rogo et omnis in hoc sum;
  4. condo et compono quae mox depromere possim.
  5. ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
  6. p.252
  7. nullius addictus [*]() iurare in verba magistri,
  8. quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
  9. nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
  10. virtutis verae custos rigidusque satelles;
  11. nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
  12. et [*]() mihi res, non me rebus, subiungere conor.
  13. Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque
  14. longa videtur opus debentibus, ut piger annus
  15. pupillis, quos dura premit custodia matrum;
  16. sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
  17. consiliumque morantur agendi naviter id quod
  18. aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
  19. aeque neglectum pueris senibusque nocebit,
  20. restat ut his ego me ipse regam solerque elementis,
  21. non possis oculo [*]() quantum contendere Lynceus,