Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. non tamen idcirco contemnas lippus inungui;
  2. nec quia desperes invicti membra Glyconis,[*]()
  3. nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
  4. est quadam [*]() prodire tenus, si non datur ultra.
  5. Fervet avaritia miseroque cupidine pectus:
  6. sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
  7. possis et magnam morbi deponere partem.
  8. laudis amore tumes; sunt certa piacula, quae te
  9. ter pure lecto poterunt recreare libello.
  10. p.254
  11. invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
  12. nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
  13. si modo culturae patientem commodet aurem.
  14. Virtus est vitium fugere et sapientia prima
  15. stultitia caruisse, vides, quae maxima credis
  16. esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,[*]()
  17. quanto devites animi capitisque labore;
  18. impiger extremos curris mercator ad Indos,
  19. per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis:
  20. ne cures-ea, quae stulte miraris et optas,
  21. discere [*]() et audire et meliori credere non vis?