Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. liberum et erectum praesens hortatur et aptat [*]()?
  2. Quod si me populus Romanus forte roget, cur
  3. non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,[*]()
  4. nec [*]() sequar aut [*]() fugiam quae [*]() diligit ipse vel odit,
  5. olim quod volpes aegroto cauta leoni
  6. respondit, referam: “quia me vestigia terrent,
  7. omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.”
  8. belua multorum es capitum, nam quid sequar aut quem?
  9. pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
  10. frustis [*]() et pomis viduas venentur avaras
  11. excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
  12. multis occulto crescit res faenore. Verum
  13. esto aliis alios rebus studiisque teneri:
  14. idem eadem possunt horam durare probantes?
  15. nullus in orbe [*]() sinus Bais praelucet amoenis,
  16. si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
  17. festinantis eri; cui si vitiosa libido
  18. p.258
  19. fecerit auspicium, “cras ferramenta Teanum
  20. tolletis, fabri!” lectus genialis in aula est:
  21. nil ait esse prius, melius nil caelibe vita;