Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis”
  2. et soleas poscit. tum in lecto quoque videres
  3. stridere secreta divisos aure susurros.’
  4. ‘nullos his mallem ludos spectasse; sed illa
  5. redde age quae deinceps risisti.’ ‘Vibidius dum
  6. quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,
  7. quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque
  8. ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
  9. Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
  10. emendaturus fortunam; deinde secuti