Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque
  2. duceris ut nervis alienis mobile lignum.
  3. quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,
  4. quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,
  5. responsare cupidinibus, contemnere honores
  6. fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
  7. externi nequid valeat per leve morari,
  8. in quem manca ruit semper fortuna. potesne
  9. ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta
  10. poscit te mulier, vexat foribusque repulsum
  11. perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi
  12. colla iugo Liber, “liber sum” dic age. non quis.
  13. urget enim dominus mentem non lenis et acris
  14. subiectat lasso stimulos versatque negantem.
  15. vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
  16. qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
  17. aut Pacideiani contento poplite miror
  18. proelia rubrica picta aut carbone, velut si
  19. re vera pugnent, feriant vitentque moventes
  20. arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse