Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. contractum genibus tangas caput? estne marito
  2. matronae peccantis in ambo iusta potestas,
  3. in corruptorem vel iustior? illa tamen se
  4. non habitu mutatve loco peccatve superne,
  5. cum te formidet mulier neque credat amanti.
  6. ibis sub furcam prudens dominoque furenti
  7. conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam
  8. evasti: credo, metues doctusque cavebis:
  9. quaeres, quando iterum paveas iterumque perire
  10. possis, o totiens servus. quae belua ruptis,
  11. cum semel effugit, reddit se prava catenis?
  12. “non sum moechus” ais. neque ego hercule fur, ubi vasa
  13. praetereo sapiens argentea. tolle periclum:
  14. iam vaga prosiliet frenis natura remotis.
  15. tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
  16. tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
  17. inposita haud umquam misera formidine privet?
  18. adde super, dictis quod non levius valeat; nam,
  19. sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
  20. vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe