Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. conductum pavit: quanto constantior isdem
  2. in vitiis, tanto levius miser ac prior illo
  3. qui iam contento, iam laxo fune laborat.’
  4. ‘non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
  5. furcifer?’ ‘ad te, inquam.’ ‘quo pacto, pessime?’ ‘laudas
  6. fortunam et mores antiquae plebis, et idem,
  7. siquis ad illa Deus subito te agat, usque recuses,
  8. aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
  9. aut quia non firmus rectum defendis et haeres
  10. nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
  11. Romae rus optas; absentem rusticus Urbem
  12. tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus
  13. ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam
  14. vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
  15. quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se
  16. Maecenas serum sub lumina prima venire
  17. convivam: “nemon’ oleum fert ocius? ecquis